- VICESIMA Haereditatum
- VICESIMA HaereditatumAerario apud Romanos, illata est. Cum enim duplex apud eos esset Aerarium, unum Largitionum seu rerum privatarum Augusti ac Augustae; alterum Largitionum sacrarum seu Thesaurorum publicorum, quod communem Rei publ. censum et ordinaria tributa continebat, in Aedis Saturni exteriore Fano recondi solitum erat quoque Aerarium sanctius, quod ad ultimos Rei publ. laborantis casus, aurum Vicesimarium celans, in penitiori praefatae Aedis recessu, servabatur, Ita enim T. Livius, l. 27. c. 10. Coetera expedientibus, quae ad bellum erant, Consulibus, aurum Vicesimarium, quod in sanctiori Aerario ad ultimos casus servaretur, promi placuit. Et Cicero, l. 7. ad Attic. Ep. 21. Attulit mandata ad Consules, ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore Aerario proferrent. Huc itaque Vicesima hereditatum, quas exteri cernerent, collata est. Liv. l. 7. quemadmodum Centesima rerum venalium et auctionnm Aerario communi inferebatur. Hinc Lex Vicesimae hereditatum, apud Aemilium Macrum, cuius de ea libri saepe in libris Legum advocantur, ut l. 13 de transactionibus, l. 32. de Religiosis, alibique. Ubi licet Legem vicesimam appellent magni Iurecoss. Cuiacius et Ant. Augustinus, hicque quod mirum, ut legem Valeriam, Vatiniam, Velleiam, Voconiam, sie etiam legem Vicesimam subiciat; monet tamen Gronovius, nullam fuisse legem Vicesimam, sed Vicesimae hereditatum: ut Lex Locationis dicitur, et Leges publici cuiusque, Tacito l. 13. Annal. c. 51. Eam de Vicesima hereditatum vodat Capitolin. Marco, c. 11. etc. Eorum vero, qui manu mitterentur, Vicesima, Patronis solebat dependi. Vide Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 13. et l. 4. c. 5. ubi Publicanos, ex agris hereditatis, qui Plinio Iun. citca Larium venerant, Corelliae per Hermam Libertum non exspectatâ auctione cum coheredibus, venditis, Vicesimam exigentes, non ex liberalitate Plinii, sed ex rei pretio agros aestimâsse, refert ex Plin. l. 7. Ep. 11. Qui autem curabat Vicesimam, Procurator ad Vicesimam, Procurator a Vicesima, et Procurator Vicesimae, dicebatur. Ad quod officium mulionem, aliosque e vilissima plebe promovisse Heiliogabalus legitur, apud Lamprid. c. 12. Ad vicesimam hereditatum mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum, et plaustrarium artificem. De Vicesima Fructuum, Domino Feudi competente, mediô aevô, vide Car. du Fresne, voce Vintenum. Sed et Vicesima, tertia Quadragesimae hebdomas dicitur, in Ecclesia Romana, ut videre est apud Dominic. Macrum, Hierolex. De Vicesimatione Legionis, dictum supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.